- HECATOMPEDUM
- HECATOMPEDUMSophiano Sopoto, urbs Epiri, in Chaonia reg. Elymae urbi finitima. Item, apud Harpocrat. et Suid. dictum est templum Minervae in arce Athenarum, quae ἀκρόπολις appellata, non tam a pulchritudine ac symmetria, ut Scriptores hi volunt, quam a centum pedum longitudine, ut docet Iac. Spon. qui illud pluribus describit Itin. Parte 2. p. 142. et seqq. ubi et iconismum eius exhibet. Parthenona appellat Paus. utpote aedem Semper-virgini dicatam: qualem Minervam suam finxisle Gentiles, notum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.